Ad Hebræos 3:9-14 Vulgata Latina (VULG)

9.  ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea

10.  quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,

11.  sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.

12.  Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :

13.  sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.

14.  Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.

Ad Hebræos 3