4. Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.
5. Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :
6. Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
7. Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,
8. nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
9. ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea
10. quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
11. sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
12. Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :
13. sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.