Ad Hebræos 3:3-9 Vulgata Latina (VULG)

3.  Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.

4.  Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.

5.  Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :

6.  Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.

7.  Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,

8.  nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,

9.  ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea

Ad Hebræos 3