Ad Hebræos 3:14-18 Vulgata Latina (VULG)

14.  Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.

15.  Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.

16.  Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.

17.  Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?

18.  Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?

Ad Hebræos 3