Ad Hebræos 2:12-16 Vulgata Latina (VULG)

12.  Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te.

13.  Et iterum : Ego ero fidens in eum. Et iterum : Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.

14.  Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum :

15.  et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

16.  Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.

Ad Hebræos 2