Ad Hebræos 2:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.

2.  Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem :

3.  quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

4.  contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.

5.  Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.

6.  Testatus est autem in quodam loco quis, dicens : Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum ?

7.  Minuisti eum paulo minus ab angelis : gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Ad Hebræos 2