7. In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?
8. quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.
9. Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?
10. Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
11. Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.
12. Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
13. et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
14. Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum :