27. Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
28. Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
29. Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt.
30. Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
31. Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.