Ad Hebræos 11:25-33 Vulgata Latina (VULG)

25.  magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,

26.  majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem.

27.  Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.

28.  Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.

29.  Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt.

30.  Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.

31.  Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.

32.  Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :

33.  qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,

Ad Hebræos 11