Ad Hebræos 10:27-33 Vulgata Latina (VULG)

27.  terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.

28.  Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :

29.  quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?

30.  Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.

31.  Horrendum est incidere in manus Dei viventis.

32.  Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :

33.  et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.

Ad Hebræos 10