10. In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
11. Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :
12. hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
13. de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
14. Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
15. Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :
16. Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :
17. et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
18. Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
19. Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
20. quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
21. et sacerdotem magnum super domum Dei :
22. accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
23. teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
24. et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :
25. non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
26. Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,