1. Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :
2. alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :
3. sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4. Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
5. Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :
6. holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
7. Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
8. Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
9. tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.
10. In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
11. Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :
12. hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
13. de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
14. Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
15. Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :
16. Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :
17. et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.