Ad Galatas 5:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.

2.  Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.

3.  Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.

4.  Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.

5.  Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.

6.  Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.

7.  Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?

8.  persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.

9.  Modicum fermentum totam massam corrumpit.

Ad Galatas 5