Ad Galatas 4:6-22 Vulgata Latina (VULG)

6.  Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.

7.  Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.

8.  Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.

9.  Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?

10.  Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.

11.  Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.

12.  Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.

13.  Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea

14.  non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.

15.  Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.

16.  Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?

17.  Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.

18.  Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.

19.  Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :

20.  vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.

21.  Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?

22.  Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.

Ad Galatas 4