Ad Galatas 4:27-29 Vulgata Latina (VULG)

27.  Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ;erumpe et clama, quæ non parturis :quia multi filii desertæ,magis quam ejus quæ habet virum.

28.  Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.

29.  Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.

Ad Galatas 4