18. Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.
19. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :
20. vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.
21. Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?
22. Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.
23. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :
24. quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :
25. Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.