Ad Galatas 4:12-20 Vulgata Latina (VULG)

12.  Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.

13.  Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea

14.  non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.

15.  Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.

16.  Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?

17.  Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.

18.  Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.

19.  Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :

20.  vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.

Ad Galatas 4