Ad Galatas 3:3-10 Vulgata Latina (VULG)

3.  sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ?

4.  tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.

5.  Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?

6.  Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :

7.  cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.

8.  Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.

9.  Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.

10.  Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.

Ad Galatas 3