1. O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ?
2. Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?
3. sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ?
4. tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.
5. Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?
6. Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :
7. cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.
8. Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.
9. Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
10. Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
11. Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.