Ad Galatas 2:18-20 Vulgata Latina (VULG)

18.  Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico : prævaricatorem me constituo.

19.  Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.

20.  Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

Ad Galatas 2