Ad Ephesios 6:21-23 Vulgata Latina (VULG)

21.  Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :

22.  quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.

23.  Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.

Ad Ephesios 6