Ad Ephesios 6:2-12 Vulgata Latina (VULG)

2.  Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :

3.  ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.

4.  Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

5.  Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :

6.  non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,

7.  cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :

8.  scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.

9.  Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.

10.  De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.

11.  Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :

12.  quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.

Ad Ephesios 6