Ad Ephesios 2:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,

2.  in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,

3.  in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri :

4.  Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

5.  et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),

6.  et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu :

Ad Ephesios 2