Ad Colossenses 3:6-13 Vulgata Latina (VULG)

6.  propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :

7.  in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.

8.  Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.

9.  Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,

10.  et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :

11.  ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.

12.  Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :

13.  supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

Ad Colossenses 3