Ad Colossenses 3:4-8 Vulgata Latina (VULG)

4.  Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

5.  Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :

6.  propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :

7.  in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.

8.  Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.

Ad Colossenses 3