1. Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :
2. quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
3. Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
4. Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
5. Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :
6. propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :
7. in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.