Ad Colossenses 2:8-15 Vulgata Latina (VULG)

8.  Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :

9.  quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :

10.  et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :

11.  in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :

12.  consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.

13.  Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :

14.  delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :

15.  et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

Ad Colossenses 2