Ad Colossenses 2:5-16 Vulgata Latina (VULG)

5.  Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.

6.  Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,

7.  radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.

8.  Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :

9.  quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :

10.  et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :

11.  in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :

12.  consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.

13.  Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :

14.  delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :

15.  et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

16.  Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum :

Ad Colossenses 2