Ad Colossenses 2:20-23 Vulgata Latina (VULG)

20.  Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ?

21.  Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis :

22.  quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum :

23.  quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

Ad Colossenses 2