2. ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :
3. in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
4. Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
5. Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.
6. Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
7. radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
8. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :