Ad Colossenses 1:11-26 Vulgata Latina (VULG)

11.  in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,

12.  gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :

13.  qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,

14.  in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :

15.  qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ :

16.  quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :

17.  et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.

18.  Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :

19.  quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :

20.  et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.

21.  Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :

22.  nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :

23.  si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.

24.  Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia :

25.  cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei :

26.  mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,

Ad Colossenses 1