10. ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei :
11. in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
12. gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :
13. qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,
14. in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :
15. qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ :
16. quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :
17. et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
18. Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :
19. quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :