Actus 9:6-16 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et tremens ac stupens dixit : Domine, quid me vis facere ?

7.  Et Dominus ad eum : Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.

8.  Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.

9.  Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.

10.  Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias : et dixit ad illum in visu Dominus : Anania. At ille ait : Ecce ego, Domine.

11.  Et Dominus ad eum : Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus : et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem : ecce enim orat.

12.  (Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)

13.  Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem :

14.  et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.

15.  Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël.

16.  Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.

Actus 9