Actus 9:11-22 Vulgata Latina (VULG)

11.  Et Dominus ad eum : Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus : et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem : ecce enim orat.

12.  (Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)

13.  Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem :

14.  et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.

15.  Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël.

16.  Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.

17.  Et abiit Ananias, et introivit in domum : et imponens ei manus, dixit : Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.

18.  Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit : et surgens baptizatus est.

19.  Et cum accepisset cibum, confortatus est.Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.

20.  Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.

21.  Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud : et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum ?

22.  Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.

Actus 9