Actus 8:19-23 Vulgata Latina (VULG)

19.  dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :

20.  Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.

21.  Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.

22.  Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.

23.  In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.

Actus 8