Actus 3:20-25 Vulgata Latina (VULG)

20.  ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum,

21.  quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum.

22.  Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.

23.  Erit autem : omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.

24.  Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.

25.  Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.

Actus 3