13. Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
14. Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis :
15. auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.
16. Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
17. Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
18. Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
19. Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra :
20. ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum,
21. quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum.
22. Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
23. Erit autem : omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.