30. Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
31. dixit Paulus centurioni et militibus : Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
32. Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere.
33. Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens : Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.
34. Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra : quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
35. Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium : et cum fregisset, cœpit manducare.
36. Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.
37. Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.
38. Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.
39. Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant : sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem.
40. Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum : et levato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus.