Actus 27:24-37 Vulgata Latina (VULG)

24.  dicens : Ne timeas, Paule : Cæsari te oportet assistere : et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.

25.  Propter quod bono animo estote, viri : credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.

26.  In insulam autem quamdam oportet nos devenire.

27.  Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.

28.  Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti : et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.

29.  Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.

30.  Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,

31.  dixit Paulus centurioni et militibus : Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.

32.  Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere.

33.  Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens : Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.

34.  Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra : quia nullius vestrum capillus de capite peribit.

35.  Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium : et cum fregisset, cœpit manducare.

36.  Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.

37.  Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.

Actus 27