Actus 26:2-12 Vulgata Latina (VULG)

2.  De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,

3.  maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones : propter quod obsecro patienter me audias.

4.  Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi :

5.  præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus.

6.  Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus :

7.  in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex.

8.  Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ?

9.  Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,

10.  quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta : et cum occiderentur, detuli sententiam.

11.  Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare : et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.

12.  In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,

Actus 26