Actus 25:25-27 Vulgata Latina (VULG)

25.  Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.

26.  De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.

27.  Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.

Actus 25