12. et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate :
13. neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
14. Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt :
15. spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.