2. Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus.
3. Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti ?
4. Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis.
5. Dixit autem Paulus : Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : Principem populi tui non maledices.