5. sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
6. Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa :
7. et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
8. Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
9. Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.
10. Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.
11. Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
12. Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,