1. Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
2. Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.
3. Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie :
4. qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
5. sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
6. Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa :