Actus 20:35-38 Vulgata Latina (VULG)

35.  Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu : quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere.

36.  Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.

37.  Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,

38.  dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.

Actus 20