7. quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum.
8. Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes hæc.
9. Et accepta satisfactione a Jasone et a ceteris, dimiserunt eos.
10. Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt.