Actus 16:28-32 Vulgata Latina (VULG)

28.  Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.

29.  Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes :

30.  et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?

31.  At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.

32.  Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.

Actus 16