27. Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
28. Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.
29. Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes :
30. et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?
31. At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
32. Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.