26. Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt.
27. Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
28. Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.
29. Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes :